Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Clamas et maledicis et minaris.
- Deponas animos truces, monemus:
- Liber non potes et gulosus esse.
- Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.
- Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.
- Nomen cum violis rosisque natum,
- Quo pars optima nominatur anni,
- Hyblam quod sapit Atticosque flores,
- Quod nidos olet alitis superbae;
- Nomen nectare dulcius beato,
- Quo mallet Cybeles puer vocari
- Et qui pocula temperat Tonanti,
- Quod si Parrhasia sones in aula,
- Respondent Veneres Cupidinesque;
- Nomen nobile, molle, delicatum
- Versu dicere non rudi volebam:
- Sed tu syllaba contumax rebellas.
- Dicunt Eiarinon tamen poetae,
- Sed Graeci, quibus est nihil negatum
- Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
- Nobis non licet esse tam disertis,
- Qui Musas colimus severiores.
- Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
- Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
- Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
- Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
- Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
- Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
- Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
- Quod decet in sola Caesaris esse domo.
- Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
- Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
- Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
- Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
- Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
- Esse putas fidae pectus amicitiae?