Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Affers nescio quas mihi tabellas
  2. Et dicis 'Modo liberum esse iussi
  3. Nastam—servolus est mihi paternus—:
  4. Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
  5. Nunc signat meus anulus lagonam.
  1. Cum me captares, mittebas munera nobis:
  2. Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
  3. Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
  4. De cavea fugiat ne male pastus aper.
  1. Lege nimis dura convivam scribere versus