Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
- Omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
- Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.
- Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
- Non se, convivas abstinet ille suos.
- Tu languore quidem subito fictoque laboras,
- Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
- Festinata sui gemeret quod fata Severi
- Silius, Ausonio non semel ore potens,
- Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
- 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
- Respexitque suam quae stabat proxima fratri
- Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
- Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
- Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
- Numina cum videas duris obnoxia fatis,
- Invidia possis exonerare deos.'
- Septem post calices Opimiani
- Denso cum iaceam triente blaesus,
- Affers nescio quas mihi tabellas
- Et dicis 'Modo liberum esse iussi
- Nastam—servolus est mihi paternus—:
- Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
- Nunc signat meus anulus lagonam.
- Cum me captares, mittebas munera nobis:
- Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
- Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
- De cavea fugiat ne male pastus aper.
- Lege nimis dura convivam scribere versus
- Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'
- Sic in gramine florido reclinis,
- Qua gemmantibus hinc et inde rivis
- Curva calculus excitatur unda,
- Exclusis procul omnibus molestis,
- Pertundas glaciem triente nigro,
- Frontem sutilibus ruber coronis;
- Sic uni tibi sit puer cinaedus
- Et castissima pruriat puella:
- Infamem nimio calore Cypron
- Observes, moneo precorque, Flacce,
- Messes area cum teret crepantis
- Et fervens iuba saeviet leonis.
- At tu, diva Paphi, remitte, nostris
- Inlaesum iuvenem remitte votis:
- Sic Martis tibi serviant Kalendae
- Et cum ture meroque victimaque
- Libetur tibi candidas ad aras
- Secta plurima quadra de placenta.
- Ad cenam si me diversa vocaret in astra
- Hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
- Astra licet propius, Palatia longius essent,
- Responsa ad superos haec referenda darem:
- 'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
- Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
- Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
- Condyle, qui servum te gemis esse diu.
- Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
- Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
- Gaius a prima tremebundus luce salutat
- Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
- 'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
- Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
- Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
- Gaius et mallet verbera mille pati.
- Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
- Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
- Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
- Quadrantem duplica de seniore cado.
- Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
- Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'