Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.
  1. Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
  2. Non se, convivas abstinet ille suos.
  3. Tu languore quidem subito fictoque laboras,
  4. Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
  1. Festinata sui gemeret quod fata Severi
  2. Silius, Ausonio non semel ore potens,
  3. Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
  4. 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
  5. Respexitque suam quae stabat proxima fratri
  6. Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
  7. Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
  8. Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
  9. Numina cum videas duris obnoxia fatis,
  10. Invidia possis exonerare deos.'
  1. Septem post calices Opimiani
  2. Denso cum iaceam triente blaesus,
  3. Affers nescio quas mihi tabellas
  4. Et dicis 'Modo liberum esse iussi
  5. Nastam—servolus est mihi paternus—:
  6. Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
  7. Nunc signat meus anulus lagonam.
  1. Cum me captares, mittebas munera nobis:
  2. Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
  3. Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
  4. De cavea fugiat ne male pastus aper.
  1. Lege nimis dura convivam scribere versus
  2. Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'
  1. Sic in gramine florido reclinis,
  2. Qua gemmantibus hinc et inde rivis
  3. Curva calculus excitatur unda,
  4. Exclusis procul omnibus molestis,
  5. Pertundas glaciem triente nigro,
  6. Frontem sutilibus ruber coronis;
  7. Sic uni tibi sit puer cinaedus
  8. Et castissima pruriat puella:
  9. Infamem nimio calore Cypron
  10. Observes, moneo precorque, Flacce,
  11. Messes area cum teret crepantis
  12. Et fervens iuba saeviet leonis.
  13. At tu, diva Paphi, remitte, nostris
  14. Inlaesum iuvenem remitte votis: