Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nemo suos—haec est aulae natura potentis—,
  2. Sed domini mores Caesarianus habet.
  1. Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
  2. Uxorem pascit Gellius et futuit.
  1. Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
  2. Sed quidam exactos esse poeta negat.
  3. Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
  4. Malim convivis quam placuisse cocis.
  1. Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
  2. Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
  3. Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,
  4. Hausisti patrias luxuriosus opes,
  5. Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
  6. Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?
  1. Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
  2. Quae vincit veterum munera clara ducum,
  3. Multum oculi, sed plus aures debere fatentur
  4. Se tibi, quod spectant qui recitare solent.
  1. Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
  2. Staret pro domino Caesare sancta fides,