Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tam pacata quies, tantus in ore pudor.
  2. Nemo suos—haec est aulae natura potentis—,
  3. Sed domini mores Caesarianus habet.
  1. Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
  2. Uxorem pascit Gellius et futuit.
  1. Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
  2. Sed quidam exactos esse poeta negat.
  3. Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
  4. Malim convivis quam placuisse cocis.
  1. Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
  2. Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
  3. Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,
  4. Hausisti patrias luxuriosus opes,
  5. Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
  6. Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?
  1. Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
  2. Quae vincit veterum munera clara ducum,
  3. Multum oculi, sed plus aures debere fatentur
  4. Se tibi, quod spectant qui recitare solent.
  1. Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
  2. Staret pro domino Caesare sancta fides,
  3. Haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,
  4. Ille tuae cultor notus amicitiae.
  5. Me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris,
  6. Nescia nec nostri nominis Arctos erat:
  7. O quotiens veterem non infitiatus amicum
  8. Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
  9. Omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
  10. Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.
  1. Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
  2. Non se, convivas abstinet ille suos.
  3. Tu languore quidem subito fictoque laboras,
  4. Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
  1. Festinata sui gemeret quod fata Severi
  2. Silius, Ausonio non semel ore potens,
  3. Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
  4. 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
  5. Respexitque suam quae stabat proxima fratri
  6. Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
  7. Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
  8. Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
  9. Numina cum videas duris obnoxia fatis,
  10. Invidia possis exonerare deos.'
  1. Septem post calices Opimiani
  2. Denso cum iaceam triente blaesus,
  3. Affers nescio quas mihi tabellas
  4. Et dicis 'Modo liberum esse iussi
  5. Nastam—servolus est mihi paternus—:
  6. Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
  7. Nunc signat meus anulus lagonam.
  1. Cum me captares, mittebas munera nobis:
  2. Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
  3. Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
  4. De cavea fugiat ne male pastus aper.
  1. Lege nimis dura convivam scribere versus
  2. Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'
  1. Sic in gramine florido reclinis,
  2. Qua gemmantibus hinc et inde rivis
  3. Curva calculus excitatur unda,
  4. Exclusis procul omnibus molestis,
  5. Pertundas glaciem triente nigro,
  6. Frontem sutilibus ruber coronis;
  7. Sic uni tibi sit puer cinaedus
  8. Et castissima pruriat puella:
  9. Infamem nimio calore Cypron
  10. Observes, moneo precorque, Flacce,
  11. Messes area cum teret crepantis
  12. Et fervens iuba saeviet leonis.
  13. At tu, diva Paphi, remitte, nostris
  14. Inlaesum iuvenem remitte votis:
  15. Sic Martis tibi serviant Kalendae
  16. Et cum ture meroque victimaque
  17. Libetur tibi candidas ad aras
  18. Secta plurima quadra de placenta.
  1. Ad cenam si me diversa vocaret in astra
  2. Hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
  3. Astra licet propius, Palatia longius essent,
  4. Responsa ad superos haec referenda darem:
  5. 'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
  6. Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
  1. Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
  2. Condyle, qui servum te gemis esse diu.
  3. Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
  4. Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
  5. Gaius a prima tremebundus luce salutat
  6. Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.