Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. De marmore omni, quod Carystos invenit,
  2. Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
  3. Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
  4. Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.
  3. Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
  4. Gaudebatque suas pingere barba genas,
  5. Et libata semel summos modo purpura cultros
  6. Sparserat: invidit de tribus una soror
  7. Et festinatis incidit stamina pensis,
  8. Absentemque patri rettulit urna rogum.