Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Idem beatas lautus extruit thermas
- De marmore omni, quod Carystos invenit,
- Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
- Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
- Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
- Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
- Haec pueri facies primaque forma fuit.
- Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
- Gaudebatque suas pingere barba genas,
- Et libata semel summos modo purpura cultros
- Sparserat: invidit de tribus una soror
- Et festinatis incidit stamina pensis,
- Absentemque patri rettulit urna rogum.
- Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
- Haec erit in chartis maior imago meis.
- Quod optimum sit disputat convivium
- Facunda Prisci pagina,
- Et multa dulci, multa sublimi refert,
- Sed cuncta docto pectore.
- Quod optimum sit quaeritis convivium?
- In quo choraules non erit.
- Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,
- Picentine: sequi vult, puto, Galla viros.
- Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
- Et Palatinum Roma supercilium:
- At nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est,
- Ut sit cuique suae cura secunda domus.
- Tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri,
- Tam pacata quies, tantus in ore pudor.
- Nemo suos—haec est aulae natura potentis—,
- Sed domini mores Caesarianus habet.
- Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
- Uxorem pascit Gellius et futuit.
- Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
- Sed quidam exactos esse poeta negat.
- Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
- Malim convivis quam placuisse cocis.
- Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
- Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
- Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,