Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ut navigare Tucca balneo possit.
  2. Idem beatas lautus extruit thermas
  3. De marmore omni, quod Carystos invenit,
  4. Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
  5. Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
  6. Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.