Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
  2. Si dare sutori calceus ista potest.
  1. Effigiem tantum pueri pictura Camoni
  2. Servat, et infantis parva figura manet.
  3. Florentes nulla signavit imagine voltus,
  4. Dum timet ora pius muta videre pater.
  1. Non silice duro structilive caemento,
  2. Nec latere cocto, quo Samiramis longam
  3. Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
  4. Sed strage nemorum pineaque conpage,
  5. Ut navigare Tucca balneo possit.
  6. Idem beatas lautus extruit thermas
  7. De marmore omni, quod Carystos invenit,
  8. Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
  9. Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
  10. Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.
  3. Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
  4. Gaudebatque suas pingere barba genas,