Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
- Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
- Dentibus antiquas solitus producere pelles
- Et mordere luto putre vetusque solum,
- Praenestina tenes decepti regna patroni,
- In quibus indignor si tibi cella fuit;
- Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
- Et pruris domini cum Ganymede tui.
- At me litterulas stulti docuere parentes:
- Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
- Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
- Si dare sutori calceus ista potest.
- Effigiem tantum pueri pictura Camoni
- Servat, et infantis parva figura manet.
- Florentes nulla signavit imagine voltus,
- Dum timet ora pius muta videre pater.
- Non silice duro structilive caemento,
- Nec latere cocto, quo Samiramis longam
- Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
- Sed strage nemorum pineaque conpage,