Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
  2. Cur comitata dapes nulla lagona venit?
  3. Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
  4. Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
  1. Dentibus antiquas solitus producere pelles
  2. Et mordere luto putre vetusque solum,
  3. Praenestina tenes decepti regna patroni,
  4. In quibus indignor si tibi cella fuit;
  5. Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
  6. Et pruris domini cum Ganymede tui.
  7. At me litterulas stulti docuere parentes:
  8. Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?