Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
- Hic aries astris, hic leo dignus erat.
- Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
- Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
- Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
- Cur comitata dapes nulla lagona venit?
- Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
- Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
- Dentibus antiquas solitus producere pelles
- Et mordere luto putre vetusque solum,
- Praenestina tenes decepti regna patroni,
- In quibus indignor si tibi cella fuit;
- Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,