Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ne faceret steriles saeva libido viros.
- Dilexere prius pueri iuvenesque senesque,
- At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
- Nil tibi legavit Fabius, Bithynice, cui tu
- Annua, si memini, milia sena dabas.
- Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
- Annua legavit milia sena tibi.
- Cenes, Canthare, cum foris libenter,
- Clamas et maledicis et minaris.
- Deponas animos truces, monemus:
- Liber non potes et gulosus esse.
- Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.
- Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.
- Nomen cum violis rosisque natum,
- Quo pars optima nominatur anni,
- Hyblam quod sapit Atticosque flores,
- Quod nidos olet alitis superbae;
- Nomen nectare dulcius beato,
- Quo mallet Cybeles puer vocari
- Et qui pocula temperat Tonanti,
- Quod si Parrhasia sones in aula,
- Respondent Veneres Cupidinesque;
- Nomen nobile, molle, delicatum
- Versu dicere non rudi volebam:
- Sed tu syllaba contumax rebellas.
- Dicunt Eiarinon tamen poetae,
- Sed Graeci, quibus est nihil negatum
- Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
- Nobis non licet esse tam disertis,
- Qui Musas colimus severiores.
- Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
- Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
- Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
- Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
- Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
- Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
- Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
- Quod decet in sola Caesaris esse domo.
- Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
- Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
- Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
- Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
- Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
- Esse putas fidae pectus amicitiae?
- Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
- Tam bene si cenem, noster amicus erit.
- Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
- 'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?
- Consilium formae, speculum, dulcisque capillos
- Pergameo posuit dona sacrata deo
- Ille puer tota domino gratissimus aula,
- Nomine qui signat tempora verna suo.
- Felix, quae tali censetur munere tellus!
- Nec Ganymedeas mallet habere comas.
- Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis
- Parcarum exoras pensa brevesque colos,
- Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos
- Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
- Addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,
- Quo felix facies iudice tuta fuit.
- Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
- In longa fuerit quam breviore coma.
- Est mihi—sitque precor longum te praeside, Caesar—
- Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
- Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
- Curva laboratas antlia tollit aquas:
- Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
- Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
- Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
- Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.