Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ne faceret steriles saeva libido viros.
  2. Dilexere prius pueri iuvenesque senesque,
  3. At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
  1. Nil tibi legavit Fabius, Bithynice, cui tu
  2. Annua, si memini, milia sena dabas.
  3. Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
  4. Annua legavit milia sena tibi.
  1. Cenes, Canthare, cum foris libenter,
  2. Clamas et maledicis et minaris.
  3. Deponas animos truces, monemus:
  4. Liber non potes et gulosus esse.
  1. Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.
  2. Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.
  1. Nomen cum violis rosisque natum,
  2. Quo pars optima nominatur anni,
  3. Hyblam quod sapit Atticosque flores,
  4. Quod nidos olet alitis superbae;
  5. Nomen nectare dulcius beato,
  6. Quo mallet Cybeles puer vocari
  7. Et qui pocula temperat Tonanti,
  8. Quod si Parrhasia sones in aula,
  9. Respondent Veneres Cupidinesque;
  10. Nomen nobile, molle, delicatum
  11. Versu dicere non rudi volebam:
  12. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  13. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  14. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  15. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  16. Nobis non licet esse tam disertis,
  17. Qui Musas colimus severiores.
  1. Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
  2. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  3. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  4. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
  5. Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
  6. Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
  7. Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
  8. Quod decet in sola Caesaris esse domo.
  1. Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
  2. Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
  3. Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer: