Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vidissent gentes saevaque regna pati,
  2. Sed tu iussisses Eurysthea; nec tibi fallax
  3. Portasset Nessi perfida dona Lichas,
  4. Oetaei sine lege rogi securus adisses
  5. Astra patris summi, quae tibi poena dedit;
  6. Lydia nec dominae traxisses pensa superbae,
  7. Nec Styga vidisses Tartareumque canem.
  8. Nunc tibi Iuno favet, nunc te tua diligit Hebe;
  9. Nunc te si videat nympha, remittet Hylan.
  1. Uxor cum tibi sit formosa, pudica, puella,
  2. Quo tibi natorum iura, Fabulle, trium?
  3. Quod petis a nostro supplex dominoque deoque,
  4. Tu dabis ipse tibi, si potes arrigere.
  1. Lascivam tota possedi nocte puellam,
  2. Cuius nequitias vincere nemo potest.
  3. Fessus mille modis illud puerile poposci:
  4. Ante preces totas primaque verba dedit.
  5. Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
  6. Pollicitast nulla luxuriosa mora.
  7. Sed mihi pura fuit; tibi non erit, Aeschyle, si vis
  8. Accipere hoc munus condicione mala.
  1. Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
  2. Invisum pueris virginibusque caput?
  3. Nondum cristati rupere silentia galli:
  4. Murmure iam saevo verberibusque tonas.
  5. Tam grave percussis incudibus aera resultant,
  6. Causidicum medio cum faber aptat equo;
  7. Mitior in magno clamor furit amphitheatro,
  8. Vincenti parmae cum sua turba favet.
  9. Vicini somnum—non tota nocte—rogamus:
  10. Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
  11. Discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
  12. Accipis ut clames, accipere ut taceas?
  1. Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.
  2. Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?
  1. Dixerat 'o mores! o tempora!' Tullius olim,
  2. Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
  3. Cum gener atque socer diris concurreret armis
  4. Maestaque civili caede maderet humus.
  5. Cur nunc 'o mores!', cur nunc 'o tempora!' dicis?