Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  2. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  3. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
  4. O felix, si quem tam bona fata manent!
  5. Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
  6. Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
  1. Nil est tritius Hedyli lacernis:
  2. Non ansae veterum Corinthiorum,
  3. Nec crus compede lubricum decenni,
  4. Nec ruptae recutita colla mulae,
  5. Nec quae Flaminiam secant salebrae,
  6. Nec qui litoribus nitent lapilli,
  7. Nec Tusca ligo vinea politus,
  8. Nec pallens toga mortui tribulis,
  9. Nec pigri rota quassa mulionis,
  10. Nec rasum cavea latus visontis,
  11. Nec dens iam senior ferocis apri.
  12. Res una est tamen: ipse non negabit,
  13. Culus tritior Hedyli lacernis.
  1. Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus
  2. Et mansura pio munere templa dedit,
  3. Sic montana tuos semper colat Umbria fontes,
  4. Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
  5. Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
  6. Tu fueris Musis Pegasis unda meis.—
  7. 'Nympharum templis quisquis sua carmina donat,
  8. Quid fieri libris debeat, ipse monet.'
  1. In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus,
  2. Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
  3. Inspexit molles pueros oculisque comedit,
  4. Non hos, quos primae prostituere casae,
  5. Sed quos arcanae servant tabulata catastae
  6. Et quos non populus nec mea turba videt.
  7. Inde satur mensas et opertos exuit orbes
  8. Expositumque alte pingue poposcit ebur,
  9. Et testudineum mensus quater hexaclinon
  10. Ingemuit citro non satis esse suo.
  11. Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
  12. Culpavit statuas et, Polyclite, tuas,
  13. Et turbata brevi questus crystallina vitro