Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  2. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
  3. Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
  4. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  5. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  6. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
  7. O felix, si quem tam bona fata manent!
  8. Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
  9. Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
  1. Nil est tritius Hedyli lacernis:
  2. Non ansae veterum Corinthiorum,
  3. Nec crus compede lubricum decenni,
  4. Nec ruptae recutita colla mulae,
  5. Nec quae Flaminiam secant salebrae,