Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  2. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  3. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
  4. Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
  5. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  6. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  7. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
  8. O felix, si quem tam bona fata manent!
  9. Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
  10. Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
  1. Nil est tritius Hedyli lacernis: