Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae puero dones tela, Cupido, para,
  2. Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  3. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  4. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
  5. Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
  6. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  7. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  8. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
  9. O felix, si quem tam bona fata manent!
  10. Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
  11. Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
  1. Nil est tritius Hedyli lacernis:
  2. Non ansae veterum Corinthiorum,
  3. Nec crus compede lubricum decenni,
  4. Nec ruptae recutita colla mulae,
  5. Nec quae Flaminiam secant salebrae,
  6. Nec qui litoribus nitent lapilli,
  7. Nec Tusca ligo vinea politus,
  8. Nec pallens toga mortui tribulis,
  9. Nec pigri rota quassa mulionis,