Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae puero dones tela, Cupido, para,
  2. Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  3. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  4. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
  5. Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
  6. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  7. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  8. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.