Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. In qua se primum quisque meumque putat.
  2. Demeruisse duos votum est; offendere plures
  3. Vix tutum; multis mittere dona grave est.
  4. Qua possum sola veniam ratione merebor:
  5. Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
  1. Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
  2. Quae puero dones tela, Cupido, para,
  3. Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  4. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  5. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;