Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
- Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
- Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
- Dumque erat auctoris nomine digna sui:
- Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
- Quam possis niveam dicere iure tuo.
- Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
- Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
- Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
- Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
- Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
- Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
- Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
- Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.