Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Per tua iurares sacra caputque tuum,
  2. Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
  3. Et spem muneribus fovimus usque datis.
  4. Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
  5. Misimus: Aetola de Calydone putes.
  6. At tu continuo populumque patresque vocasti,
  7. Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
  8. Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,
  9. Sed nec costa data est caudave missa mihi.
  10. De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
  11. De nostro nobis uncia venit apro.
  1. Haec est illa meis multum cantata libellis,
  2. Quam meus edidicit lector amatque togam.
  3. Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
  4. Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
  5. Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
  6. Dumque erat auctoris nomine digna sui:
  7. Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
  8. Quam possis niveam dicere iure tuo.
  9. Quid non longa dies, quid non consumitis anni?