Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
  2. Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—
  3. Oranti nummos ut dicere possit amico
  4. Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'
  1. Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
  2. Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
  3. Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
  4. Praependet sane nec tibi barba minor:
  5. Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
  6. In molli rigidam clune libenter habes.
  7. Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
  8. Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
  1. Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
  2. Per tua iurares sacra caputque tuum,
  3. Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
  4. Et spem muneribus fovimus usque datis.
  5. Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
  6. Misimus: Aetola de Calydone putes.
  7. At tu continuo populumque patresque vocasti,
  8. Ructat adhuc aprum pallida Roma meum: