Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Uteris et Veneri servit amica manus,
  2. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
  3. Quantum vix animo concipis ipse tuo.
  4. Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
  5. Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
  6. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
  7. Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  8. Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  9. 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
  1. Campis dives Apollo sic Myrinis,
  2. Sic semper senibus fruare cycnis,
  3. Doctae sic tibi serviant sorores,
  4. Nec Delphis tua mentiatur ulli,
  5. Sic Palatia te colant amentque:
  6. Bis senos cito te rogante fasces
  7. Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
  8. Felix tunc ego debitorque voti
  9. Casurum tibi rusticas ad aras
  10. Ducam cornibus aureis iuvencum.
  11. Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?