Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ad votum Diodorus enatavit.
- O tardus nimis et piger maritus!
- Hoc in litore si puella votum
- Fecisset mea, protinus redissem.
- Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
- Uteris et Veneri servit amica manus,
- Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
- Quantum vix animo concipis ipse tuo.
- Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
- Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
- Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
- Mandasset manibus gaudia foeda suis.
- Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
- 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
- Campis dives Apollo sic Myrinis,
- Sic semper senibus fruare cycnis,
- Doctae sic tibi serviant sorores,
- Nec Delphis tua mentiatur ulli,
- Sic Palatia te colant amentque:
- Bis senos cito te rogante fasces
- Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
- Felix tunc ego debitorque voti
- Casurum tibi rusticas ad aras
- Ducam cornibus aureis iuvencum.
- Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?
- Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
- Mitigat, exiguo magnus in aere deus,
- Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,
- Cuius laeva calet robore, dextra mero:
- Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
- Nobile Lysippi munus opusque vides.
- Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
- Qui cito perdomito victor in orbe iacet;
- Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
- Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
- Offensus variae tumidis terroribus aulae
- Privatos gaudet nunc habitare lares,
- Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
- Sic voluit docti Vindicis esse deus.
- Alciden modo Vindicis rogabam,
- Esset cuius opus laborque felix.
- Risit, nam solet hoc, levique nutu
- 'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?
- Inscripta est basis indicatque nomen.'
- Λυσίππου lego, Phidiae putavi.
- Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
- Et Getici tuleras sidera pigra poli:
- Ecce Promethei rupes et fabula montis
- Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
- Videris inmensis cum conclamata querellis
- Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
- Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
- Humanum merito finxerat ille genus.'
- Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
- Nunc foribus claves aptat emitque seras,
- Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
- Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—
- Oranti nummos ut dicere possit amico
- Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'
- Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
- Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
- Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
- Praependet sane nec tibi barba minor:
- Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
- In molli rigidam clune libenter habes.
- Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
- Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
- Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
- Per tua iurares sacra caputque tuum,
- Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
- Et spem muneribus fovimus usque datis.
- Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
- Misimus: Aetola de Calydone putes.
- At tu continuo populumque patresque vocasti,
- Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
- Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,
- Sed nec costa data est caudave missa mihi.
- De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
- De nostro nobis uncia venit apro.
- Haec est illa meis multum cantata libellis,
- Quam meus edidicit lector amatque togam.
- Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
- Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
- Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
- Dumque erat auctoris nomine digna sui: