Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quam castae quoque diligunt Sabinae.
  2. Dispersa rate tristibus procellis
  3. Mersus fluctibus obrutusque ponto
  4. Ad votum Diodorus enatavit.
  5. O tardus nimis et piger maritus!
  6. Hoc in litore si puella votum
  7. Fecisset mea, protinus redissem.
  1. Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
  2. Uteris et Veneri servit amica manus,
  3. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,