Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vovit pro reditu viri Philaenis,
  2. Illam lingeret ut puella simplex,
  3. Quam castae quoque diligunt Sabinae.
  4. Dispersa rate tristibus procellis
  5. Mersus fluctibus obrutusque ponto
  6. Ad votum Diodorus enatavit.
  7. O tardus nimis et piger maritus!
  8. Hoc in litore si puella votum
  9. Fecisset mea, protinus redissem.
  1. Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
  2. Uteris et Veneri servit amica manus,
  3. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
  4. Quantum vix animo concipis ipse tuo.
  5. Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
  6. Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
  7. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
  8. Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  9. Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  10. 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
  1. Campis dives Apollo sic Myrinis,