Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
  2. Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
  3. Et rapiant celeres vela negata Noti,
  4. Securos pueri neglecta perambulat artus,
  5. Et nocet artifici ventus et unda nihil.
  6. Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
  7. Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.
  1. Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
  2. Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
  3. Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
  4. Plus debet matri nulla puella suae.
  5. Laetatur gemina votorum sorte maritus,
  6. Contigit hunc illi quod bis amare diem.
  1. Tarpeias Diodorus ad coronas
  2. Romam cum peteret Pharo relicta,
  3. Vovit pro reditu viri Philaenis,
  4. Illam lingeret ut puella simplex,
  5. Quam castae quoque diligunt Sabinae.
  6. Dispersa rate tristibus procellis
  7. Mersus fluctibus obrutusque ponto
  8. Ad votum Diodorus enatavit.
  9. O tardus nimis et piger maritus!
  10. Hoc in litore si puella votum
  11. Fecisset mea, protinus redissem.
  1. Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
  2. Uteris et Veneri servit amica manus,
  3. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
  4. Quantum vix animo concipis ipse tuo.
  5. Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
  6. Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
  7. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
  8. Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  9. Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  10. 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
  1. Campis dives Apollo sic Myrinis,
  2. Sic semper senibus fruare cycnis,
  3. Doctae sic tibi serviant sorores,
  4. Nec Delphis tua mentiatur ulli,
  5. Sic Palatia te colant amentque:
  6. Bis senos cito te rogante fasces