Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
  2. Et iaceas centum condita pyxidibus,
  3. Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,
  4. Quod tibi prolatum est mane, supercilio,
  5. Et te nulla movet cani reverentia cunni,
  6. Quem potes inter avos iam numerare tuos.
  7. Promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
  8. Et sit lusca licet, te tamen illa videt.
  1. Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
  2. Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
  3. Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
  4. Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
  5. Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
  6. Et rapiant celeres vela negata Noti,
  7. Securos pueri neglecta perambulat artus,
  8. Et nocet artifici ventus et unda nihil.
  9. Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
  10. Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.
  1. Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
  2. Optasset Cybele qua peperisse Iovem;