Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
  2. Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
  3. Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
  4. Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
  5. Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
  6. Pallada praetereo: res agit illa tuas.
  7. Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
  8. Addita quid Latio Flavia templa polo?
  9. Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
  10. Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
  1. Aureolis futui cum possit Galla duobus
  2. Et plus quam futui, si totidem addideris:
  3. Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
  4. Non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.