Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
- Si repetas et si creditor esse velis,
- Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
- Coganturque dei vendere quidquid habent,
- Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
- Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
- Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
- Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
- Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
- Pallada praetereo: res agit illa tuas.
- Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
- Addita quid Latio Flavia templa polo?
- Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
- Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
- Aureolis futui cum possit Galla duobus
- Et plus quam futui, si totidem addideris:
- Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?