Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
- Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
- Nec matutini cirrata caterva magistri,
- Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
- Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
- Quae sciet hos illos vendere lena toros?
- Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
- Ne tua non possint eruere ossa canes.
- Cappadocum saevis Antistius occidit oris
- Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
- Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
- Et questa est longas non satis esse vias;
- Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
- Visa sibi est rapto bis viduata viro.