Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quae sciet hos illos vendere lena toros?
- Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
- Ne tua non possint eruere ossa canes.
- Cappadocum saevis Antistius occidit oris
- Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
- Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
- Et questa est longas non satis esse vias;
- Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
- Visa sibi est rapto bis viduata viro.
- Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
- Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
- Luna quater binos non tota peregerat orbes,
- Debita poscebat iam sibi vota deus:
- Ipse suas anser properavit laetus ad aras
- Et cecidit sanctis hostia parva focis.
- Octo vides patulo pendere nomismata rostro
- Alitis? haec extis condita nuper erant:
- Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
- Victima, iam ferro non opus esse docet.
- Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
- Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
- Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
- Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
- Poscentem nummos et grandia verba sonantem
- Possideat crassae mentula Burdigalae.
- Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
- Maronis illic esse mentulam scito.
- Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
- Dum videt Augusti Flavia templa poli,
- Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
- Pocula cum Marti traderet ipse suo,
- Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
- Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
- 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
- Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
- Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
- Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
- Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
- Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
- Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
- Victricem laurum quam venit ante vides,
- Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
- Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
- Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
- Destinet aetherius cui sua serta pater.
- Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
- Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
- Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
- Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
- 'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
- Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
- 'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
- Iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
- Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
- 'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
- Caesar habet noster similis tibi mille ministros