Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
- Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
- Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
- Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
- Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
- Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
- Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
- Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
- Si non vis teneros spectet conviva ministros,
- Phineas invites, Afer, et Oedipodas.
- Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
- Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
- Paestano violas et cana ligustra colono,
- Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
- Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
- Appetitur posito vilis oliva lupo.
- Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis