Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
- Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
- Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
- Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
- Effigiem domini, quam colis, illa dedit.
- Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
- Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
- Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
- Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
- Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
- Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
- Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
- Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
- Si non vis teneros spectet conviva ministros,
- Phineas invites, Afer, et Oedipodas.
- Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
- Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
- Paestano violas et cana ligustra colono,
- Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
- Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
- Appetitur posito vilis oliva lupo.
- Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis
- Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
- Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
- Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.
- Cum depilatos, Chreste, coleos portes
- Et vulturino mentulam parem collo
- Et prostitutis levius caput culis,
- Nec vivat ullus in tuo pilus crure,
- Purgentque saevae cana labra volsellae:
- Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
- Et quidquid umquam legimus pilosorum
- Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
- Et cum theatris saeculoque rixaris.
- Occurrit aliquis inter ista si draucus,
- Iam paedagogo liberatus et cuius
- Refibulavit turgidum faber penem:
- Nutu vocatum ducis, et pudet fari
- Catoniana, Chreste, quod facis lingua.
- Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
- Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
- Qui spectatorem potui fecisse Catonem,
- Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
- Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro,
- Et sola tantum scaenicus arte feror:
- Nec poteram gratus domino sine moribus esse;
- Interius mentes inspicit ille deus.
- Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
- Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.
- Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,
- Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
- Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
- Tempora: maior erat mensibus illa tribus.
- Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
- Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
- Nec matutini cirrata caterva magistri,
- Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
- Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
- Quae sciet hos illos vendere lena toros?
- Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
- Ne tua non possint eruere ossa canes.
- Cappadocum saevis Antistius occidit oris
- Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
- Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
- Et questa est longas non satis esse vias;
- Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
- Visa sibi est rapto bis viduata viro.
- Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
- Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
- Luna quater binos non tota peregerat orbes,
- Debita poscebat iam sibi vota deus:
- Ipse suas anser properavit laetus ad aras
- Et cecidit sanctis hostia parva focis.
- Octo vides patulo pendere nomismata rostro
- Alitis? haec extis condita nuper erant:
- Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
- Victima, iam ferro non opus esse docet.
- Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
- Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
- Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
- Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
- Poscentem nummos et grandia verba sonantem
- Possideat crassae mentula Burdigalae.
- Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
- Maronis illic esse mentulam scito.
- Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
- Dum videt Augusti Flavia templa poli,
- Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
- Pocula cum Marti traderet ipse suo,
- Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
- Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
- 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
- Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
- Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
- Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
- Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
- Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
- Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
- Victricem laurum quam venit ante vides,
- Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
- Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
- Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
- Destinet aetherius cui sua serta pater.
- Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
- Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
- Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
- Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
- 'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
- Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
- 'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
- Iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
- Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
- 'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
- Caesar habet noster similis tibi mille ministros
- Tantaque sidereos vix capit aula mares;
- At tibi si dederit vultus coma tonsa viriles,
- Quis mihi, qui nectar misceat, alter erit?'
- Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura,
- Fiant absentes et tibi, Galla, comae,
- Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
- Et iaceas centum condita pyxidibus,
- Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,
- Quod tibi prolatum est mane, supercilio,
- Et te nulla movet cani reverentia cunni,
- Quem potes inter avos iam numerare tuos.
- Promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
- Et sit lusca licet, te tamen illa videt.
- Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
- Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
- Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
- Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
- Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
- Et rapiant celeres vela negata Noti,
- Securos pueri neglecta perambulat artus,
- Et nocet artifici ventus et unda nihil.
- Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
- Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.
- Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
- Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
- Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
- Plus debet matri nulla puella suae.
- Laetatur gemina votorum sorte maritus,
- Contigit hunc illi quod bis amare diem.
- Tarpeias Diodorus ad coronas
- Romam cum peteret Pharo relicta,
- Vovit pro reditu viri Philaenis,
- Illam lingeret ut puella simplex,
- Quam castae quoque diligunt Sabinae.
- Dispersa rate tristibus procellis
- Mersus fluctibus obrutusque ponto
- Ad votum Diodorus enatavit.
- O tardus nimis et piger maritus!
- Hoc in litore si puella votum
- Fecisset mea, protinus redissem.
- Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
- Uteris et Veneri servit amica manus,
- Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
- Quantum vix animo concipis ipse tuo.
- Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
- Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
- Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
- Mandasset manibus gaudia foeda suis.
- Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
- 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
- Campis dives Apollo sic Myrinis,
- Sic semper senibus fruare cycnis,
- Doctae sic tibi serviant sorores,
- Nec Delphis tua mentiatur ulli,
- Sic Palatia te colant amentque:
- Bis senos cito te rogante fasces
- Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
- Felix tunc ego debitorque voti
- Casurum tibi rusticas ad aras
- Ducam cornibus aureis iuvencum.
- Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?
- Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
- Mitigat, exiguo magnus in aere deus,
- Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,
- Cuius laeva calet robore, dextra mero:
- Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
- Nobile Lysippi munus opusque vides.
- Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
- Qui cito perdomito victor in orbe iacet;
- Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
- Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
- Offensus variae tumidis terroribus aulae
- Privatos gaudet nunc habitare lares,
- Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
- Sic voluit docti Vindicis esse deus.
- Alciden modo Vindicis rogabam,
- Esset cuius opus laborque felix.
- Risit, nam solet hoc, levique nutu
- 'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?
- Inscripta est basis indicatque nomen.'
- Λυσίππου lego, Phidiae putavi.
- Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
- Et Getici tuleras sidera pigra poli:
- Ecce Promethei rupes et fabula montis
- Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
- Videris inmensis cum conclamata querellis
- Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
- Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
- Humanum merito finxerat ille genus.'
- Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
- Nunc foribus claves aptat emitque seras,
- Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
- Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—
- Oranti nummos ut dicere possit amico
- Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'
- Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
- Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
- Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
- Praependet sane nec tibi barba minor:
- Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
- In molli rigidam clune libenter habes.
- Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
- Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
- Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
- Per tua iurares sacra caputque tuum,
- Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
- Et spem muneribus fovimus usque datis.
- Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
- Misimus: Aetola de Calydone putes.
- At tu continuo populumque patresque vocasti,
- Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
- Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,
- Sed nec costa data est caudave missa mihi.
- De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
- De nostro nobis uncia venit apro.
- Haec est illa meis multum cantata libellis,
- Quam meus edidicit lector amatque togam.
- Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
- Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
- Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
- Dumque erat auctoris nomine digna sui:
- Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
- Quam possis niveam dicere iure tuo.
- Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
- Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
- Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
- Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
- Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
- Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
- Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
- Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
- Quod semper superos invito fratre rogasti,
- Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
- Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
- Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
- Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
- Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
- Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
- Pro Polluce mones Castora ne redeat.
- Si credis mihi, Quinte, quod mereris,
- Natales, Ovidi, tuas Aprilis
- Ut nostras amo Martias Kalendas.
- Felix utraque lux diesque nobis
- Signandi melioribus lapillis!
- Hic vitam tribuit, sed hic amicum.
- Plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.
- Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam
- Munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
- Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus
- Et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.
- Si mihi Picena turdus palleret oliva,
- Tenderet aut nostras silva Sabina plagas,
- Aut crescente levis traheretur harundine praeda
- Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
- Cara daret sollemne tibi cognatio munus,
- Nec frater nobis nec prior esset avus.
- Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas
- Audit et arguto passere vernat ager;
- Inde salutatus picae respondet arator,
- Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
- Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
- Qualia si recipis, saepe propinquus eris.
- Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales,
- Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
- Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
- In qua se primum quisque meumque putat.
- Demeruisse duos votum est; offendere plures
- Vix tutum; multis mittere dona grave est.
- Qua possum sola veniam ratione merebor:
- Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
- Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
- Quae puero dones tela, Cupido, para,
- Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
- Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
- Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
- Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
- Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
- Casside dum liber Parthenopaeus erat.
- Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
- O felix, si quem tam bona fata manent!
- Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
- Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
- Nil est tritius Hedyli lacernis:
- Non ansae veterum Corinthiorum,
- Nec crus compede lubricum decenni,
- Nec ruptae recutita colla mulae,
- Nec quae Flaminiam secant salebrae,
- Nec qui litoribus nitent lapilli,
- Nec Tusca ligo vinea politus,
- Nec pallens toga mortui tribulis,
- Nec pigri rota quassa mulionis,
- Nec rasum cavea latus visontis,
- Nec dens iam senior ferocis apri.
- Res una est tamen: ipse non negabit,
- Culus tritior Hedyli lacernis.
- Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus
- Et mansura pio munere templa dedit,
- Sic montana tuos semper colat Umbria fontes,
- Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
- Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
- Tu fueris Musis Pegasis unda meis.—
- 'Nympharum templis quisquis sua carmina donat,
- Quid fieri libris debeat, ipse monet.'
- In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus,
- Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
- Inspexit molles pueros oculisque comedit,
- Non hos, quos primae prostituere casae,
- Sed quos arcanae servant tabulata catastae
- Et quos non populus nec mea turba videt.
- Inde satur mensas et opertos exuit orbes
- Expositumque alte pingue poposcit ebur,
- Et testudineum mensus quater hexaclinon
- Ingemuit citro non satis esse suo.
- Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
- Culpavit statuas et, Polyclite, tuas,
- Et turbata brevi questus crystallina vitro
- Murrina signavit seposuitque decem
- Expendit veteres calathos et si qua fuerunt
- Pocula Mentorea nobilitata manu,
- Et viridis picto gemmas numeravit in auro,
- Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
- Sardonychas vero mensa quaesivit in omni
- Et pretium magnis fecit iaspidibus.
- Undecima lassus cum iam discederet hora,
- Asse duos calices emit et ipse tulit.
- Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis,
- Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo,
- Seu Praenestino te vilica legit in horto,