Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
  2. Venit ad has ultro nostra corona comas.'
  3. Albanae livere potest pia quercus olivae,
  4. Cinxerit invictum quod prior illa caput.
  1. Quis Palatinos imitatus imagine vultus
  2. Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
  3. Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
  4. Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
  5. Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
  6. Effigiem domini, quam colis, illa dedit.
  1. Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
  2. Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
  3. Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
  4. Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
  5. Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
  6. Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
  7. Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
  8. Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
  9. Si non vis teneros spectet conviva ministros,
  10. Phineas invites, Afer, et Oedipodas.