Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et faciant nigras nostra Falerna nives;
  2. Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
  3. Et mea sit culto sella cliente frequens;
  4. Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
  5. Quem permutatum nec Ganymede velis;
  6. Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
  7. Et Massyla meum virga gubernet equum.
  8. Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
  9. Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
  1. O cui virgineo flavescere contigit auro,
  2. Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
  3. 'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
  4. Venit ad has ultro nostra corona comas.'
  5. Albanae livere potest pia quercus olivae,
  6. Cinxerit invictum quod prior illa caput.
  1. Quis Palatinos imitatus imagine vultus
  2. Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
  3. Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
  4. Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
  5. Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
  6. Effigiem domini, quam colis, illa dedit.
  1. Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
  2. Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
  3. Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
  4. Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
  5. Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
  6. Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
  7. Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
  8. Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
  9. Si non vis teneros spectet conviva ministros,
  10. Phineas invites, Afer, et Oedipodas.
  1. Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
  2. Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
  3. Paestano violas et cana ligustra colono,
  4. Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
  5. Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
  6. Appetitur posito vilis oliva lupo.
  7. Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis
  8. Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
  9. Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
  10. Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.
  1. Cum depilatos, Chreste, coleos portes
  2. Et vulturino mentulam parem collo
  3. Et prostitutis levius caput culis,
  4. Nec vivat ullus in tuo pilus crure,
  5. Purgentque saevae cana labra volsellae:
  6. Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
  7. Et quidquid umquam legimus pilosorum
  8. Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
  9. Et cum theatris saeculoque rixaris.
  10. Occurrit aliquis inter ista si draucus,
  11. Iam paedagogo liberatus et cuius
  12. Refibulavit turgidum faber penem:
  13. Nutu vocatum ducis, et pudet fari