Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ut Setina meos consumat glaeba ligones
  2. Et sonet innumera compede Tuscus ager;
  3. Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
  4. Et crepet in nostris aurea lamna toris,
  5. Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
  6. Et faciant nigras nostra Falerna nives;
  7. Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
  8. Et mea sit culto sella cliente frequens;
  9. Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
  10. Quem permutatum nec Ganymede velis;
  11. Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
  12. Et Massyla meum virga gubernet equum.
  13. Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
  14. Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
  1. O cui virgineo flavescere contigit auro,
  2. Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
  3. 'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
  4. Venit ad has ultro nostra corona comas.'
  5. Albanae livere potest pia quercus olivae,
  6. Cinxerit invictum quod prior illa caput.