Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
  2. Et Massyla meum virga gubernet equum.
  3. Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
  4. Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
  1. O cui virgineo flavescere contigit auro,
  2. Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
  3. 'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
  4. Venit ad has ultro nostra corona comas.'
  5. Albanae livere potest pia quercus olivae,
  6. Cinxerit invictum quod prior illa caput.