Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
- At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
- Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
- Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
- Agrum pro puero Calliodorus habet.
- Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
- Artemidorus amat, Calliodorus arat.
- Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
- Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
- Ut Setina meos consumat glaeba ligones
- Et sonet innumera compede Tuscus ager;
- Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
- Et crepet in nostris aurea lamna toris,
- Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
- Et faciant nigras nostra Falerna nives;
- Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
- Et mea sit culto sella cliente frequens;
- Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
- Quem permutatum nec Ganymede velis;
- Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
- Et Massyla meum virga gubernet equum.
- Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
- Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
- O cui virgineo flavescere contigit auro,
- Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.