Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. I nunc et miseros, Cybele, praecide cinaedos:
  2. Haec erat, haec cultris mentula digna tuis.
  1. Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
  2. Si repetas et si creditor esse velis,
  3. Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
  4. Coganturque dei vendere quidquid habent,
  5. Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
  6. Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
  7. Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
  8. Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
  9. Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
  10. Pallada praetereo: res agit illa tuas.
  11. Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
  12. Addita quid Latio Flavia templa polo?
  13. Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
  14. Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
  1. Aureolis futui cum possit Galla duobus
  2. Et plus quam futui, si totidem addideris:
  3. Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
  4. Non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.
  1. Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis,
  2. Pudice princeps, gratias agunt urbes:
  3. Populos habebunt; parere iam scelus non est.
  4. Non puer avari sectus arte mangonis
  5. Virilitatis damna maeret ereptae,
  6. Nec quam superbus conputet stipem leno,
  7. Dat prostituto misera mater infanti.
  8. Qui nec cubili fuerat ante te quondam,
  9. Pudor esse per te coepit et lupanari.
  1. Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer,
  2. Continuis volui quinque diebus Have:
  3. 'Non vacat' aut 'dormit' dictum est bis terque reverso.
  4. Iam satis est: non vis, Afer, havere: vale.
  1. Tamquam parva foret sexus iniuria nostri
  2. Foedandos populo prostituisse mares,
  3. Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus
  4. Sordida vagitu posceret aera puer:
  5. Inmatura dabant infandas corpora poenas.
  6. Non tulit Ausonius talia monstra pater,
  7. Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
  8. Ne faceret steriles saeva libido viros.
  9. Dilexere prius pueri iuvenesque senesque,
  10. At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
  1. Nil tibi legavit Fabius, Bithynice, cui tu
  2. Annua, si memini, milia sena dabas.
  3. Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
  4. Annua legavit milia sena tibi.
  1. Cenes, Canthare, cum foris libenter,
  2. Clamas et maledicis et minaris.
  3. Deponas animos truces, monemus:
  4. Liber non potes et gulosus esse.
  1. Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.