Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Laudas balnea versibus trecentis
- Cenantis bene Pontici, Sabelle.
- Vis cenare, Sabelle, non lavari.
- Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
- Infantis domini conscia terra fuit,
- Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
- Vidit reptantis sustinuitque manus:
- Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
- Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
- Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
- Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
- At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
- Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
- Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
- Agrum pro puero Calliodorus habet.
- Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
- Artemidorus amat, Calliodorus arat.
- Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
- Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
- Ut Setina meos consumat glaeba ligones
- Et sonet innumera compede Tuscus ager;
- Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
- Et crepet in nostris aurea lamna toris,
- Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
- Et faciant nigras nostra Falerna nives;
- Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
- Et mea sit culto sella cliente frequens;
- Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
- Quem permutatum nec Ganymede velis;
- Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
- Et Massyla meum virga gubernet equum.
- Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
- Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
- O cui virgineo flavescere contigit auro,
- Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
- 'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
- Venit ad has ultro nostra corona comas.'
- Albanae livere potest pia quercus olivae,
- Cinxerit invictum quod prior illa caput.
- Quis Palatinos imitatus imagine vultus
- Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
- Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
- Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
- Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
- Effigiem domini, quam colis, illa dedit.
- Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
- Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
- Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
- Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
- Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
- Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
- Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
- Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
- Si non vis teneros spectet conviva ministros,
- Phineas invites, Afer, et Oedipodas.
- Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
- Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
- Paestano violas et cana ligustra colono,
- Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
- Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
- Appetitur posito vilis oliva lupo.
- Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis
- Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
- Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
- Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.
- Cum depilatos, Chreste, coleos portes
- Et vulturino mentulam parem collo
- Et prostitutis levius caput culis,
- Nec vivat ullus in tuo pilus crure,
- Purgentque saevae cana labra volsellae:
- Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
- Et quidquid umquam legimus pilosorum
- Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
- Et cum theatris saeculoque rixaris.
- Occurrit aliquis inter ista si draucus,
- Iam paedagogo liberatus et cuius
- Refibulavit turgidum faber penem:
- Nutu vocatum ducis, et pudet fari
- Catoniana, Chreste, quod facis lingua.
- Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
- Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
- Qui spectatorem potui fecisse Catonem,
- Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
- Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro,
- Et sola tantum scaenicus arte feror:
- Nec poteram gratus domino sine moribus esse;
- Interius mentes inspicit ille deus.
- Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
- Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.
- Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,
- Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
- Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
- Tempora: maior erat mensibus illa tribus.
- Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
- Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
- Nec matutini cirrata caterva magistri,
- Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
- Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
- Quae sciet hos illos vendere lena toros?
- Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
- Ne tua non possint eruere ossa canes.
- Cappadocum saevis Antistius occidit oris
- Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
- Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
- Et questa est longas non satis esse vias;
- Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
- Visa sibi est rapto bis viduata viro.
- Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
- Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
- Luna quater binos non tota peregerat orbes,
- Debita poscebat iam sibi vota deus:
- Ipse suas anser properavit laetus ad aras
- Et cecidit sanctis hostia parva focis.
- Octo vides patulo pendere nomismata rostro
- Alitis? haec extis condita nuper erant:
- Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
- Victima, iam ferro non opus esse docet.
- Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
- Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
- Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
- Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
- Poscentem nummos et grandia verba sonantem
- Possideat crassae mentula Burdigalae.
- Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
- Maronis illic esse mentulam scito.
- Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
- Dum videt Augusti Flavia templa poli,
- Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
- Pocula cum Marti traderet ipse suo,
- Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
- Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
- 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
- Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
- Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
- Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
- Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
- Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
- Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
- Victricem laurum quam venit ante vides,
- Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
- Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
- Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
- Destinet aetherius cui sua serta pater.
- Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
- Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
- Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
- Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
- 'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
- Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
- 'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,