Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
  2. Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
  1. Laudas balnea versibus trecentis
  2. Cenantis bene Pontici, Sabelle.
  3. Vis cenare, Sabelle, non lavari.
  1. Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
  2. Infantis domini conscia terra fuit,
  3. Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
  4. Vidit reptantis sustinuitque manus:
  5. Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
  6. Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
  7. Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
  8. Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
  9. At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
  10. Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
  1. Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
  2. Agrum pro puero Calliodorus habet.
  3. Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
  4. Artemidorus amat, Calliodorus arat.
  1. Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
  2. Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
  3. Ut Setina meos consumat glaeba ligones
  4. Et sonet innumera compede Tuscus ager;
  5. Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
  6. Et crepet in nostris aurea lamna toris,
  7. Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
  8. Et faciant nigras nostra Falerna nives;
  9. Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
  10. Et mea sit culto sella cliente frequens;
  11. Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
  12. Quem permutatum nec Ganymede velis;
  13. Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
  14. Et Massyla meum virga gubernet equum.
  15. Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
  16. Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
  1. O cui virgineo flavescere contigit auro,
  2. Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
  3. 'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
  4. Venit ad has ultro nostra corona comas.'
  5. Albanae livere potest pia quercus olivae,
  6. Cinxerit invictum quod prior illa caput.
  1. Quis Palatinos imitatus imagine vultus
  2. Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
  3. Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
  4. Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
  5. Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
  6. Effigiem domini, quam colis, illa dedit.
  1. Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
  2. Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
  3. Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
  4. Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
  5. Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
  6. Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
  7. Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
  8. Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
  9. Si non vis teneros spectet conviva ministros,
  10. Phineas invites, Afer, et Oedipodas.
  1. Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
  2. Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
  3. Paestano violas et cana ligustra colono,
  4. Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
  5. Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
  6. Appetitur posito vilis oliva lupo.
  7. Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis
  8. Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
  9. Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
  10. Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.
  1. Cum depilatos, Chreste, coleos portes
  2. Et vulturino mentulam parem collo
  3. Et prostitutis levius caput culis,
  4. Nec vivat ullus in tuo pilus crure,
  5. Purgentque saevae cana labra volsellae:
  6. Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
  7. Et quidquid umquam legimus pilosorum
  8. Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
  9. Et cum theatris saeculoque rixaris.
  10. Occurrit aliquis inter ista si draucus,
  11. Iam paedagogo liberatus et cuius
  12. Refibulavit turgidum faber penem:
  13. Nutu vocatum ducis, et pudet fari
  14. Catoniana, Chreste, quod facis lingua.
  1. Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
  2. Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
  3. Qui spectatorem potui fecisse Catonem,
  4. Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
  5. Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro,
  6. Et sola tantum scaenicus arte feror:
  7. Nec poteram gratus domino sine moribus esse;
  8. Interius mentes inspicit ille deus.
  9. Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
  10. Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.
  1. Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,
  2. Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
  3. Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
  4. Tempora: maior erat mensibus illa tribus.
  5. Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
  6. Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
  7. Nec matutini cirrata caterva magistri,
  8. Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
  9. Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
  10. Quae sciet hos illos vendere lena toros?
  11. Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
  12. Ne tua non possint eruere ossa canes.
  1. Cappadocum saevis Antistius occidit oris
  2. Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
  3. Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
  4. Et questa est longas non satis esse vias;
  5. Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
  6. Visa sibi est rapto bis viduata viro.
  1. Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
  2. Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
  3. Luna quater binos non tota peregerat orbes,
  4. Debita poscebat iam sibi vota deus:
  5. Ipse suas anser properavit laetus ad aras
  6. Et cecidit sanctis hostia parva focis.
  7. Octo vides patulo pendere nomismata rostro
  8. Alitis? haec extis condita nuper erant:
  9. Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
  10. Victima, iam ferro non opus esse docet.
  1. Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
  2. Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
  3. Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
  4. Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
  5. Poscentem nummos et grandia verba sonantem
  6. Possideat crassae mentula Burdigalae.
  1. Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
  2. Maronis illic esse mentulam scito.
  1. Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
  2. Dum videt Augusti Flavia templa poli,
  3. Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
  4. Pocula cum Marti traderet ipse suo,
  5. Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
  6. Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
  7. 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
  8. Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
  1. Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
  2. Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
  3. Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
  4. Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
  5. Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
  6. Victricem laurum quam venit ante vides,
  7. Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
  8. Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
  9. Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
  10. Destinet aetherius cui sua serta pater.
  11. Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
  12. Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
  1. Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
  2. Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
  3. 'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
  4. Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
  5. 'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
  6. Iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
  7. Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
  8. 'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
  9. Caesar habet noster similis tibi mille ministros
  10. Tantaque sidereos vix capit aula mares;
  11. At tibi si dederit vultus coma tonsa viriles,
  12. Quis mihi, qui nectar misceat, alter erit?'
  1. Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura,
  2. Fiant absentes et tibi, Galla, comae,
  3. Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
  4. Et iaceas centum condita pyxidibus,
  5. Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,
  6. Quod tibi prolatum est mane, supercilio,
  7. Et te nulla movet cani reverentia cunni,
  8. Quem potes inter avos iam numerare tuos.
  9. Promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
  10. Et sit lusca licet, te tamen illa videt.
  1. Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
  2. Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
  3. Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
  4. Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
  5. Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
  6. Et rapiant celeres vela negata Noti,
  7. Securos pueri neglecta perambulat artus,
  8. Et nocet artifici ventus et unda nihil.
  9. Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
  10. Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.
  1. Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
  2. Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
  3. Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
  4. Plus debet matri nulla puella suae.
  5. Laetatur gemina votorum sorte maritus,
  6. Contigit hunc illi quod bis amare diem.
  1. Tarpeias Diodorus ad coronas
  2. Romam cum peteret Pharo relicta,
  3. Vovit pro reditu viri Philaenis,
  4. Illam lingeret ut puella simplex,
  5. Quam castae quoque diligunt Sabinae.
  6. Dispersa rate tristibus procellis
  7. Mersus fluctibus obrutusque ponto
  8. Ad votum Diodorus enatavit.
  9. O tardus nimis et piger maritus!
  10. Hoc in litore si puella votum
  11. Fecisset mea, protinus redissem.
  1. Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
  2. Uteris et Veneri servit amica manus,
  3. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
  4. Quantum vix animo concipis ipse tuo.
  5. Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
  6. Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
  7. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
  8. Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  9. Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  10. 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
  1. Campis dives Apollo sic Myrinis,
  2. Sic semper senibus fruare cycnis,
  3. Doctae sic tibi serviant sorores,
  4. Nec Delphis tua mentiatur ulli,
  5. Sic Palatia te colant amentque:
  6. Bis senos cito te rogante fasces
  7. Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
  8. Felix tunc ego debitorque voti
  9. Casurum tibi rusticas ad aras
  10. Ducam cornibus aureis iuvencum.
  11. Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?
  1. Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
  2. Mitigat, exiguo magnus in aere deus,
  3. Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,
  4. Cuius laeva calet robore, dextra mero:
  5. Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
  6. Nobile Lysippi munus opusque vides.
  7. Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
  8. Qui cito perdomito victor in orbe iacet;
  9. Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
  10. Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
  11. Offensus variae tumidis terroribus aulae
  12. Privatos gaudet nunc habitare lares,
  13. Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
  14. Sic voluit docti Vindicis esse deus.
  1. Alciden modo Vindicis rogabam,
  2. Esset cuius opus laborque felix.
  3. Risit, nam solet hoc, levique nutu
  4. 'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?
  5. Inscripta est basis indicatque nomen.'
  6. Λυσίππου lego, Phidiae putavi.
  1. Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
  2. Et Getici tuleras sidera pigra poli:
  3. Ecce Promethei rupes et fabula montis
  4. Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
  5. Videris inmensis cum conclamata querellis
  6. Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
  7. Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
  8. Humanum merito finxerat ille genus.'
  1. Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
  2. Nunc foribus claves aptat emitque seras,
  3. Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
  4. Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—
  5. Oranti nummos ut dicere possit amico
  6. Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'
  1. Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
  2. Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
  3. Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
  4. Praependet sane nec tibi barba minor:
  5. Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
  6. In molli rigidam clune libenter habes.
  7. Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
  8. Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
  1. Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
  2. Per tua iurares sacra caputque tuum,
  3. Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
  4. Et spem muneribus fovimus usque datis.
  5. Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
  6. Misimus: Aetola de Calydone putes.
  7. At tu continuo populumque patresque vocasti,
  8. Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
  9. Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,
  10. Sed nec costa data est caudave missa mihi.
  11. De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
  12. De nostro nobis uncia venit apro.
  1. Haec est illa meis multum cantata libellis,
  2. Quam meus edidicit lector amatque togam.
  3. Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
  4. Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
  5. Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
  6. Dumque erat auctoris nomine digna sui:
  7. Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
  8. Quam possis niveam dicere iure tuo.
  9. Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
  10. Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
  1. Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
  2. Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
  3. Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
  4. Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
  5. Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
  6. Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
  1. Quod semper superos invito fratre rogasti,
  2. Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
  3. Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
  4. Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
  5. Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
  6. Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
  7. Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
  8. Pro Polluce mones Castora ne redeat.
  1. Si credis mihi, Quinte, quod mereris,
  2. Natales, Ovidi, tuas Aprilis
  3. Ut nostras amo Martias Kalendas.
  4. Felix utraque lux diesque nobis
  5. Signandi melioribus lapillis!
  6. Hic vitam tribuit, sed hic amicum.
  7. Plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.
  1. Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam
  2. Munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
  3. Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus
  4. Et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.
  1. Si mihi Picena turdus palleret oliva,
  2. Tenderet aut nostras silva Sabina plagas,
  3. Aut crescente levis traheretur harundine praeda
  4. Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
  5. Cara daret sollemne tibi cognatio munus,
  6. Nec frater nobis nec prior esset avus.
  7. Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas
  8. Audit et arguto passere vernat ager;
  9. Inde salutatus picae respondet arator,
  10. Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
  11. Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
  12. Qualia si recipis, saepe propinquus eris.
  1. Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales,
  2. Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
  3. Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
  4. In qua se primum quisque meumque putat.
  5. Demeruisse duos votum est; offendere plures
  6. Vix tutum; multis mittere dona grave est.
  7. Qua possum sola veniam ratione merebor:
  8. Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
  1. Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
  2. Quae puero dones tela, Cupido, para,
  3. Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  4. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  5. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
  6. Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
  7. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  8. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  9. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
  10. O felix, si quem tam bona fata manent!
  11. Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
  12. Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
  1. Nil est tritius Hedyli lacernis:
  2. Non ansae veterum Corinthiorum,
  3. Nec crus compede lubricum decenni,
  4. Nec ruptae recutita colla mulae,
  5. Nec quae Flaminiam secant salebrae,
  6. Nec qui litoribus nitent lapilli,
  7. Nec Tusca ligo vinea politus,
  8. Nec pallens toga mortui tribulis,
  9. Nec pigri rota quassa mulionis,
  10. Nec rasum cavea latus visontis,
  11. Nec dens iam senior ferocis apri.
  12. Res una est tamen: ipse non negabit,
  13. Culus tritior Hedyli lacernis.
  1. Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus
  2. Et mansura pio munere templa dedit,
  3. Sic montana tuos semper colat Umbria fontes,
  4. Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
  5. Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
  6. Tu fueris Musis Pegasis unda meis.—
  7. 'Nympharum templis quisquis sua carmina donat,
  8. Quid fieri libris debeat, ipse monet.'
  1. In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus,
  2. Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
  3. Inspexit molles pueros oculisque comedit,
  4. Non hos, quos primae prostituere casae,
  5. Sed quos arcanae servant tabulata catastae
  6. Et quos non populus nec mea turba videt.
  7. Inde satur mensas et opertos exuit orbes
  8. Expositumque alte pingue poposcit ebur,
  9. Et testudineum mensus quater hexaclinon
  10. Ingemuit citro non satis esse suo.
  11. Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
  12. Culpavit statuas et, Polyclite, tuas,
  13. Et turbata brevi questus crystallina vitro
  14. Murrina signavit seposuitque decem
  15. Expendit veteres calathos et si qua fuerunt
  16. Pocula Mentorea nobilitata manu,
  17. Et viridis picto gemmas numeravit in auro,
  18. Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
  19. Sardonychas vero mensa quaesivit in omni
  20. Et pretium magnis fecit iaspidibus.
  21. Undecima lassus cum iam discederet hora,
  22. Asse duos calices emit et ipse tulit.
  1. Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis,
  2. Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo,
  3. Seu Praenestino te vilica legit in horto,
  4. Seu modo Campani gloria ruris eras:
  5. Pulchrior ut nostro videare corona Sabino,
  6. De Nomentano te putet esse meo.
  1. In Tartesiacis domus est notissima terris,
  2. Qua dives placidum Corduba Baetin amat,
  3. Vellera nativo pallent ubi flava metallo
  4. Et linit Hesperium brattea viva pecus.
  5. Aedibus in mediis totos amplexa penates
  6. Stat platanus densis Caesariana comis,
  7. Hospitis invicti posuit quam dextera felix,
  8. Coepit et ex illa crescere virga manu.
  9. Auctorem dominumque nemus sentire videtur:
  10. Sic viret et ramis sidera celsa petit.
  11. Saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni,
  12. Terruit et tacitam fistula sera domum;
  13. Dumque fugit solos nocturnum Pana per agros,
  14. Saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas.
  15. Atque oluere lares comissatore Lyaeo,
  16. Crevit et effuso laetior umbra mero;
  17. Hesternisque rubens deiecta est herba coronis,
  18. Atque suas potuit dicere nemo rosas.
  19. O dilecta deis, o magni Caesaris arbor,
  20. Ne metuas ferrum sacrilegosque focos.
  21. Perpetuos sperare licet tibi frondis honores:
  22. Non Pompeianae te posuere manus.
  1. Tinctis murice vestibus quod omni
  2. Et nocte utitur et die Philaenis,
  3. Non est ambitiosa nec superba:
  4. Delectatur odore, non colore.
  1. Ad cenam invitant omnes te, Phoebe, cinaedi.
  2. Mentula quem pascit, non, puto, purus homo est.
  1. Herculis in magni voltus descendere Caesar
  2. Dignatus Latiae dat nova templa viae,
  3. Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator
  4. Octavum domina marmor ab urbe legit.
  5. Ante colebatur votis et sanguine largo,
  6. Maiorem Alciden nunc minor ipse colit.
  7. Hunc magnas rogat alter opes, rogat alter honores;
  8. Illi securus vota minora facit.
  1. Alcide, Latio nunc agnoscende Tonanti,
  2. Postquam pulchra dei Caesaris ora geris,
  3. Si tibi tunc isti vultus habitusque fuissent,
  4. Cesserunt manibus cum fera monstra tuis:
  5. Argolico famulum non te servire tyranno
  6. Vidissent gentes saevaque regna pati,
  7. Sed tu iussisses Eurysthea; nec tibi fallax
  8. Portasset Nessi perfida dona Lichas,
  9. Oetaei sine lege rogi securus adisses
  10. Astra patris summi, quae tibi poena dedit;
  11. Lydia nec dominae traxisses pensa superbae,
  12. Nec Styga vidisses Tartareumque canem.
  13. Nunc tibi Iuno favet, nunc te tua diligit Hebe;
  14. Nunc te si videat nympha, remittet Hylan.
  1. Uxor cum tibi sit formosa, pudica, puella,
  2. Quo tibi natorum iura, Fabulle, trium?
  3. Quod petis a nostro supplex dominoque deoque,
  4. Tu dabis ipse tibi, si potes arrigere.
  1. Lascivam tota possedi nocte puellam,
  2. Cuius nequitias vincere nemo potest.
  3. Fessus mille modis illud puerile poposci:
  4. Ante preces totas primaque verba dedit.
  5. Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
  6. Pollicitast nulla luxuriosa mora.
  7. Sed mihi pura fuit; tibi non erit, Aeschyle, si vis
  8. Accipere hoc munus condicione mala.
  1. Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
  2. Invisum pueris virginibusque caput?
  3. Nondum cristati rupere silentia galli:
  4. Murmure iam saevo verberibusque tonas.
  5. Tam grave percussis incudibus aera resultant,
  6. Causidicum medio cum faber aptat equo;
  7. Mitior in magno clamor furit amphitheatro,
  8. Vincenti parmae cum sua turba favet.
  9. Vicini somnum—non tota nocte—rogamus:
  10. Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
  11. Discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
  12. Accipis ut clames, accipere ut taceas?
  1. Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.
  2. Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?
  1. Dixerat 'o mores! o tempora!' Tullius olim,
  2. Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
  3. Cum gener atque socer diris concurreret armis
  4. Maestaque civili caede maderet humus.
  5. Cur nunc 'o mores!', cur nunc 'o tempora!' dicis?
  6. Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
  7. Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri;
  8. Pace frui certa laetitiaque licet.
  9. Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent,
  10. Sed faciunt mores, Caeciliane, tui.
  1. Massyli leo fama iugi pecorisque maritus
  2. Lanigeri mirum qua coiere fide.
  3. Ipse licet videas, cavea stabulantur in una
  4. Et pariter socias carpit uterque dapes:
  5. Nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis,
  6. Concordem satiat sed rudis agna famem.
  7. Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles,
  8. Ut niteant celsi lucida signa poli?
  9. Sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
  10. Hic aries astris, hic leo dignus erat.
  1. Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
  2. Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
  3. Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
  4. Cur comitata dapes nulla lagona venit?
  5. Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
  6. Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
  1. Dentibus antiquas solitus producere pelles
  2. Et mordere luto putre vetusque solum,
  3. Praenestina tenes decepti regna patroni,
  4. In quibus indignor si tibi cella fuit;
  5. Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
  6. Et pruris domini cum Ganymede tui.
  7. At me litterulas stulti docuere parentes:
  8. Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
  9. Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
  10. Si dare sutori calceus ista potest.
  1. Effigiem tantum pueri pictura Camoni
  2. Servat, et infantis parva figura manet.
  3. Florentes nulla signavit imagine voltus,
  4. Dum timet ora pius muta videre pater.
  1. Non silice duro structilive caemento,
  2. Nec latere cocto, quo Samiramis longam
  3. Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
  4. Sed strage nemorum pineaque conpage,
  5. Ut navigare Tucca balneo possit.
  6. Idem beatas lautus extruit thermas
  7. De marmore omni, quod Carystos invenit,
  8. Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
  9. Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
  10. Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.
  3. Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
  4. Gaudebatque suas pingere barba genas,
  5. Et libata semel summos modo purpura cultros
  6. Sparserat: invidit de tribus una soror
  7. Et festinatis incidit stamina pensis,
  8. Absentemque patri rettulit urna rogum.
  9. Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
  10. Haec erit in chartis maior imago meis.
  1. Quod optimum sit disputat convivium
  2. Facunda Prisci pagina,
  3. Et multa dulci, multa sublimi refert,
  4. Sed cuncta docto pectore.
  5. Quod optimum sit quaeritis convivium?
  6. In quo choraules non erit.
  1. Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,
  2. Picentine: sequi vult, puto, Galla viros.
  1. Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
  2. Et Palatinum Roma supercilium:
  3. At nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est,