Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
  2. Curva laboratas antlia tollit aquas:
  3. Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
  4. Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
  5. Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
  6. Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
  1. Laudas balnea versibus trecentis
  2. Cenantis bene Pontici, Sabelle.
  3. Vis cenare, Sabelle, non lavari.
  1. Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
  2. Infantis domini conscia terra fuit,
  3. Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
  4. Vidit reptantis sustinuitque manus:
  5. Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
  6. Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
  7. Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
  8. Semiviri poterant qualia ferre Phryges: