Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
  2. In longa fuerit quam breviore coma.
  1. Est mihi—sitque precor longum te praeside, Caesar—
  2. Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
  3. Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
  4. Curva laboratas antlia tollit aquas:
  5. Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
  6. Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
  7. Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
  8. Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
  1. Laudas balnea versibus trecentis
  2. Cenantis bene Pontici, Sabelle.
  3. Vis cenare, Sabelle, non lavari.
  1. Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
  2. Infantis domini conscia terra fuit,
  3. Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
  4. Vidit reptantis sustinuitque manus:
  5. Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
  6. Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
  7. Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
  8. Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
  9. At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
  10. Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
  1. Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
  2. Agrum pro puero Calliodorus habet.
  3. Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
  4. Artemidorus amat, Calliodorus arat.
  1. Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
  2. Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
  3. Ut Setina meos consumat glaeba ligones
  4. Et sonet innumera compede Tuscus ager;
  5. Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
  6. Et crepet in nostris aurea lamna toris,
  7. Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
  8. Et faciant nigras nostra Falerna nives;
  9. Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
  10. Et mea sit culto sella cliente frequens;
  11. Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
  12. Quem permutatum nec Ganymede velis;
  13. Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas