Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  2. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  3. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
  4. Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
  5. Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
  6. Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
  7. Quod decet in sola Caesaris esse domo.
  1. Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
  2. Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
  3. Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
  4. Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
  1. Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
  2. Esse putas fidae pectus amicitiae?
  3. Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
  4. Tam bene si cenem, noster amicus erit.
  1. Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
  2. 'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?
  1. Consilium formae, speculum, dulcisque capillos
  2. Pergameo posuit dona sacrata deo
  3. Ille puer tota domino gratissimus aula,
  4. Nomine qui signat tempora verna suo.
  5. Felix, quae tali censetur munere tellus!
  6. Nec Ganymedeas mallet habere comas.
  1. Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis
  2. Parcarum exoras pensa brevesque colos,
  3. Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos
  4. Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
  5. Addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,
  6. Quo felix facies iudice tuta fuit.
  7. Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
  8. In longa fuerit quam breviore coma.
  1. Est mihi—sitque precor longum te praeside, Caesar—
  2. Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
  3. Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
  4. Curva laboratas antlia tollit aquas:
  5. Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
  6. Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.