Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quo mallet Cybeles puer vocari
- Et qui pocula temperat Tonanti,
- Quod si Parrhasia sones in aula,
- Respondent Veneres Cupidinesque;
- Nomen nobile, molle, delicatum
- Versu dicere non rudi volebam:
- Sed tu syllaba contumax rebellas.
- Dicunt Eiarinon tamen poetae,
- Sed Graeci, quibus est nihil negatum
- Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
- Nobis non licet esse tam disertis,
- Qui Musas colimus severiores.
- Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
- Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
- Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
- Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
- Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
- Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
- Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
- Quod decet in sola Caesaris esse domo.
- Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
- Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
- Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
- Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
- Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
- Esse putas fidae pectus amicitiae?
- Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
- Tam bene si cenem, noster amicus erit.
- Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
- 'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?
- Consilium formae, speculum, dulcisque capillos
- Pergameo posuit dona sacrata deo
- Ille puer tota domino gratissimus aula,
- Nomine qui signat tempora verna suo.
- Felix, quae tali censetur munere tellus!
- Nec Ganymedeas mallet habere comas.
- Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis
- Parcarum exoras pensa brevesque colos,
- Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos
- Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
- Addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,
- Quo felix facies iudice tuta fuit.
- Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
- In longa fuerit quam breviore coma.
- Est mihi—sitque precor longum te praeside, Caesar—
- Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
- Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
- Curva laboratas antlia tollit aquas:
- Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
- Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
- Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
- Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
- Laudas balnea versibus trecentis
- Cenantis bene Pontici, Sabelle.
- Vis cenare, Sabelle, non lavari.
- Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
- Infantis domini conscia terra fuit,
- Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
- Vidit reptantis sustinuitque manus:
- Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
- Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
- Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
- Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
- At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
- Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
- Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
- Agrum pro puero Calliodorus habet.
- Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
- Artemidorus amat, Calliodorus arat.
- Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
- Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
- Ut Setina meos consumat glaeba ligones
- Et sonet innumera compede Tuscus ager;
- Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
- Et crepet in nostris aurea lamna toris,
- Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
- Et faciant nigras nostra Falerna nives;
- Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
- Et mea sit culto sella cliente frequens;
- Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
- Quem permutatum nec Ganymede velis;
- Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
- Et Massyla meum virga gubernet equum.
- Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
- Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
- O cui virgineo flavescere contigit auro,