Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nomen nectare dulcius beato,
  2. Quo mallet Cybeles puer vocari
  3. Et qui pocula temperat Tonanti,
  4. Quod si Parrhasia sones in aula,
  5. Respondent Veneres Cupidinesque;
  6. Nomen nobile, molle, delicatum
  7. Versu dicere non rudi volebam:
  8. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  9. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  10. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  11. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  12. Nobis non licet esse tam disertis,
  13. Qui Musas colimus severiores.
  1. Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
  2. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  3. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  4. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;